|
Voce AltaRepertorium Linguae Latinae Voce Alta Enuntiatae |
||||
|
Lectiones: Miscellanea: Visio Vitae Sororis Ioannae Agnetis a Cruce
VISIO VITAE SORORIS IOANNAE AGNETIS A CRUCE.LYDIA SANTIAGO G. Cenaculum Familiae Sancti Hieronymi. Valle de Bravo, México. 2009. Qua re tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Dixisset, audiente sorore Ioanna Agnete a Cruce, si me de illa loquentem audivisset. Ergo, venias vobis omnibus petam quod de Musa Decima loqui ausa sum, gloria scriptorum Mexicanorum et feminarum omnium. Decimo septimo saeculo floruit femina una eminentissima cuius fama limites inter mulieres et viros transcendit. Secretum non erat feminas ad matrimonium et ad filios pariendos destinandas fuisse; nihilominus, erat quaedam puella, quae ab infantia scientias et sapientiam amavit. Ea cum esset praestantissimi ingenii femina, quantumcumque ut monialis et in monasterio vixerat, nunquam otio torpere passa est, quinimo, studiis scribendique laboribus, tempus degit; egregiam atque adeo in versificationibus sollertem se ipsam fecit ut usque in hodiernum nominis sui fama maneat; nec aevo suo publico caruit munere. Nam si extollendi sunt viri, ¿cur non mulieres?, concesso eis animae ingeniique robore. Et apud antiquiores et recentiores optimae et magnifice laudandae mulieris sunt indicia. Sane, illa laudem meruit. Exigente oportunitate, si dignum duxeritis,nunc partim enarrabo femellae in versificatione sollertis vitam et partim soror Ioanna de se ipsa loquetur. Ipsa exquisita anima ore suo, si dicam, calamo suo intimas familiaritates exposuit una in epistula cui est titulus "Sororis Ioannae Agnetis a Cruce responsio ad sororem Philotheam a Cruce". Confessionem puram, honestam reor esse, dignissima audiendi. Novohispano sanguine creta, liquido suum profundum cognoscendi, sciendique amorem explanavit. Minus quam debito, maiestatis tantae decus exponerem, solum meo testimonio; sed Deus velit me apud vos curiositatem vestram circa Ioannam Ramírez de Asbaje excitare. Oro ut vos primum me audiatis; deinde, ipsam Ioannam. Illa, memoratu dignissima nata est die duodecimo mensis Novembris in oppidulo nuncupato Sanctus Michaelus Nepantla, anno Domini millesimo sescentesimo quadragesimo octavo. A tenera aetate amorem erga libros sensit,in domo sua disciplina et educatione a matre avoque instituta. Semper mota a vera curiositate, omnia quae in manus eius venit, legebat atque discebat. Per omnem ejus vitam de Universitate frequentanda somniabat, etsi sciebat solum viros eam frequentare posse. Vehementer rogabat matrem, ut suas feminas vestes in masculinas mutaret, ut sic posset ibi adesse. Tum Ioanna erat octo annos nata. Sed hoc impossibile erat mulieribus illo tempore nam sors earum matrimonium erat, id est, labores domus perficere et filios curare. Illa puella sensit sibi fortunam adeo minari ut rejiceret omnem possibilitatem connubii et constituerit in monasterium ingredi. Initio in monasterium Carmelitanum Discalcearum ingressa est, cujus autem regularum rigor eam id relinquere coegit (1667). Insequenti anno intravit in monasterium Sancti Hieronymi, ubi vitam ducebat et mortua est. Aliqui auctores scripserunt eam non aptam nec idonea matrimonio esse, sed illa ipsa sue sponte connubium repudiavit. Monachalis vita earum quae matrimonium contrahere nolebant erat solum condicio alterna plus quam inclinationis; quamvis revera apud nonullas vera vocatio fuit. Religiosarum virtutum statum et salvationem animae observabat. Ioanna, quindecim annos nata, e matre permissionem in urbem migrandi adepta est. Ibique apud materteram habitabat et etiam subtilitates femineae vanitatis cognoscebat. Fortuna secunda usa est: studium scientiarum secuta est, nec in cassum, itaque Martinus Olivas viginti scholas grammaticae Latinae dedit Ioannae; et sic didicit linguam Latinam ut Bibliam Vulgatam legeret. Nunquam remisit suam apprehendi et legendi industriam. Anno millesimo sescentesimo sexagesimo quinto pater dominicanus Franciscus Muñoz Ioannam subregulis praesentavit: dominae Leonorae Carreto et marito Sebastiano de Toledo, marchionibus de Mancera. Subreguli adeo admirati sunt praesentiam, praestantiam excellentiamque ingenii Ioannae ut domina Leonora Carreto peterat juvenis sodalitatem omnibus in activitatibus in palatio. In illo tempore subregulus admiratione erga audaciam ingenii Ioannae motus, quadraginta viros invitavit ut examinarent sapientiam puellae, personas clarísimas qui interrogaverunt Ioannam de Theologia, Philosophia, Mathemática, Historia, Astronomia, Musica et humanitatibus generaliter, litteris inclusis. Ad omnia bene respondit; intelligentia Ioannae non restricta neque vacua sed superior et profunda. Revera confirmaverunt aciem mentis eius. Ibi in palatio, Ioanna admirationem movit apud viros et invidiis a mulieribus passa est. Vehebatur in raeda subregulae, saltabat in festis, cognoscebat palatii vitam atque noscebat passiones humanas; nihilominus illa desiderabat se amoliri a mundo, quamobrem refugium quaesivit et in monasterium illi salubre reversa est. Anno mille sescentesimo octogesimo advenit ille marchio se la Laguna; novus subregulus in Hispaniam Novam venit, tunc Ioanna scripsit versus nuncupatos "Neptuno alegórico", quibus in arco triumphali inscriptis placuiit subregulo. Subreguli uxor uno anno Ioannae maior, fuit domina Maria Luisa Manriquez de Lara y Gonzaga et cognomen illius erat "Marchionissa de la Laguna, comitissa de Paredes de Nava". Magnam veramque aestimationem erga Ioannam sensit domina Maria Luisa et subreguli eam protexerunt omnibus sensibus. Porro, monacha remunerata scripsit libentissime honore subregulorum. Soror Ioanna comoedias perfecit, ludos scaenicos sacramentales, permultos versus et cogitationes theologicas, sicuti Divinus Narcisus, de mysterio incarnationis, qui docet quam profunde filium Dei naturam humanam diligat et qio mod ob eam causam Christus se dederit ut homines salvaret et redimeret; et poemata philosophica sicut illud Primum Somnium, quod nongentos septuaginta et quinque versus continet, et in quo includuntur notiones ex Somnio Scipionis, ex Lucretio aliisque auctoribus. Dixit soror Ioanna in littera nuncupata "Responsum ad sororem Philotheam a Cruce" se semper scripsisse non sua sponte sed solum oboediens amicos vel superiores. Soror Ioanna profundam veramque amicitiam colebat cum domina Maria Luisa, Comitissa de la Laguna; ambae mulieres politissimae animas et mentes invicem modo spiritali conversationibus locupletaverunt. Inter se internexuere adfectus funes, itaque denique Ioanna Agnes tantam amicitiam habebat ut scriberet pro illa versus et dulcia coqueret subregulae. Cum subregula in Hispaniam redivit, curavit opus Ioannae publicandum, opus quod vocatum est "Inundación Castálida" ("Inundatio Castaliae"). Sed etsi soror Ioanna Agnes fructa est amicitia virorum clarorum et mulierum atque sacerdotum et litterarum hominum, qui affinitatem et amorem erga monacham habuerunt, non omnes caritatem ei monstraverunt, nam inimicos habuit qui voluerunt illam dolore affici. Omnes ergo qui caram habebant monacham visitaverunt eam et fruebantur eruditis cum ea conversationibus; sed erant etiam sacerdotes qui repudiaverunt Ioannae activitates. Praecipuus vir amicorum monachae fuit auctor Carolus de Sigüenza et Góngora, quoque poeta, et qui recitavit orationem funebrem cum soror Ioanna mortua est. Sed pater unus erat qui confessiones monachae saepe audiebat. Ille fuit Antonius Núñez de Miranda, cui omnino displicebat nomen sororis Ioannae audire ubicumque laudem illius sapientiae audiebat neque poenitentias monialis audire volebat. Ille sacerdos abivit ne audire Ioannae confessiones quoniam credebat eam esse rebellem, quamobrem eam reliquit. Pater Núñez de Miranda creebat omnem intelligentiam, a Deo concessa, debereet Deum laudare neque usurpari "in utilitatem suam propriam". Hic pater propter compositionem "Neptuno alegórico" ira inflammatus est; tunc soror Ioanna scripsit litteram contumeliis plenam. Ubique illa dixit "si non tibi placet mihi favere, quaeso, noli mei memores", "quamquam adeo sentiar amissionem tantam, ut nunquam potero satis dolere, et Deus qui me creavit atque me redemit et mecum misericordiis suis utitur, remedium mihi dabit". Ioanna in primis explanavit se solum oboedientem episcopo, tales versus scripsisse. Etiam ipsa in epistula sacerdoti Núñez Ioanna quaerit de natura erroris sui et de jure studiendi, loquitur de mulieribus sanctis et doctis rogans: "¿cur quod in omnibus bonum fuit, sola in me malum est? Mihi solae libri impediunt me salvare?" Soror Ioanna appellavit libero arbitrio, et decretum est patrem Núñez non recte egisse cum eam jusserit studia ejus relinquere. In anno millessimo sescentesimo undenonagesimo soror Ioanna electa fuit ad rationes monasterii faciendas,in quo munere fere quinque annos permanebat. Anno nonagesimo primo pluviae propter malam tempestatem adeo urbem inundaverunt ut aquae per annos duos in viis menerent. Tunc annonae difficultas apparuit. Populus famelicus cibum exigens rebellavit. Sed fortuna mala non reliquit regionem, pestis illecebris mixta est. Permulti mortui erant tristissimis in conditionibus, insuper monachae aegrotabant et moriebant. Omnia discurrebat, nihilominus soror Ioanna Dei atque sui fidens, suis in muneribus pergebatur usque ad tempus ubi difficultates maiores propter criticum sermonem patris Vieyra, Lusitani, ei advenerunt. Soror Ioanna sapienter sermonem patris Vieyra acri subtilique ingenio percensuit et sane admirationem concitavit apud homines eruditos, praeter episcopum Franciscum Aguiar y Seijas, cui non placebat Ioanna neque ulla mulier. Illo sermone soror Ioanna dixit amorem Dei esse subtilem erga creaturas, et expressionem maximam illius amoris esse liberam homininum voluntatem. Episcopus Aguiar y Seijas iratus est, quamobrem jussit Ioannam ei bibliothecam suam tradere. Hoc monachae mortem signicavit. Episcopus credidit bibliothecam esse ad pauperes adjuvandos sed iam in manibus istius extraxit libros quos impios putabat ad urendos, et ceteros vendidit. Secundum historiae scriptores Soror Ioanna quattuor millia librorum habebat, quos a puellula incepit colligere. Hac vesaniae actione monacham rebellem subjugare conatus est episcopus, qui oderat mulieres. Consequentiae terribiles monstrantur. Dejecta, sine omnibus quae maxime aestimabat, habitum suum omnino mutavit. Annus erat nonagesimus tertius. Anno insequienti, fecit confirmationem votorum. Tunc illa adeo siluit, ut recederet a locutorio nec quicquam amplius scripsit. Post annum deliberationum et laboris interioris, adepta est patientiam. Anno nonagesimo quinto iterum advenit pestilentiam in urbem et in monasterium. Monachae debebant curare sodales infirmantes, soror Ioanna curabat sorores quae aegrotabant. Revera medicinam et herbas sane sciebat. Tandem, contagio pestifera in corpore eius febrim excitavit. Mater Ioanna Agnetis a Cruce expiravit die decimoseptimo mensis aprilis anno millesimo sescentesimo nonagesimo quinto. Ista narratio meis verbis partim exponit aspectus vitae sororis Ioanna, sed ne merito privetur suo, venit mihi in animum facere illam de se ipsa loqui. Ait ipsa Ioanna in epistula "Responsum ad sororem Philoteam a cruce": "Nondum tres annos complevi aetatis cum matre mea mittente sororem maiorem mei ut legere discat, apud unam Amicarum nuncupatarum, me tulit post illam, amor et jocatio. Ibique, me vidente Amica sorori lectiones dabat, adeo inflamata sum desiderio legere discendi, ut, me judice, fraudens magistram, dixi quod mater imperabat mihi lectiones dare. Nempe, magistra non credidit, sed oboediens me erudire incepit. Tam brevi in tempore didici legere quod cum mater hoc quod amica occultavit, notitiam habuit, jam ego legebam. Causa timoris poenam ferre, ego tacui, faciente acto sine permissione. Memini illorum temporum, me adhuc puellula, compescui desiderium caseum edendi, quoniam istud audivi rudos ingenios facere. Essens annorum septem, suere, sarcire atque texere didicissem; sed me audiente testimonium alienum novi Universitatem existere, et scholas ubi scientiae studebantur. Evestigio matrem urgebam et imprecabar ut mutaret meas vestes, ad urbem me mitendam et possem Universitatem frequentare. Mater noluit, arbitror bene fecisse quam etsi distendi ego desiderium legens varios et multos libros quos avus tenebat. Tam strenue animus legendi mei quam fortiter punita eram, ut illo in tempore cum adveni ad urbem omnes admirabantur non tantum ingenii quantum memoriae et notitiarum quas habebam, aetate una in qua vix videbatur tempus loqui discendi habuissem. Tunc grammaticam Latinam incepi apprehendere, attamen ne quidem viginti scholas recepi. Tantam diligentiam ad res discendas posui, et in tantum laborabam ut secabam comam meam si ullam res nesciebam cum intendissem istam apprehendere, quamvis capilli magno in pretio stabant inter mulieres. Accidebat ut quotiens coma crescebat et nisi aliquid quod discere volebam nondum discebam, illam ego secabam. Sane mirata sum quia capilli rapide creti sunt, ego lente discebam. Ergo, nec in cassum illos secabam, quod mihi videbatur caput tam nudum notitiarum non capillorum induendum esse. Mature reversa sum religiosa, statu habente res omnino repugnandas a genio meo, praesertim exserta negatio mea ad matrimonium ducere. Quid esset mihi verum atque decens curabam sicuti maximum argumentum salvationis meae. Omnes petuliantiae genii mei subjecerunt cervicem; scitote quod in solitudine amoliri me maluissem et noluissem occupationes coactas habere ut nihil fuisset obstaculum res studiendas, nec rumorem communitatis audire qui sacram librorum quietem impediret. Quam etsi res istae me fecerunt haesitare, sane personae doctissimi me collustraverunt ut temptationes vicissem; adjutorio Dei insuper statum hoc cepi, quod indigne nunc habeo. Putavi quod de me ipsa fugiebam sed stulta mei, me vexi mecum et quoque inclinationem versificandi meam traxi quae nescio utrum caeli donum an poenam sit. Labores adeo tantos religio habebat ut dissultabam atque dictum illud recognoscebatur apud me, hoc est "privatio est causa appetitus". Omni tempore a laboribus mei libero, reconclusa in cella, legi atque legi; studui atque studui tam fortiter quam strenue, obnixe sine magistro, submissa meis in libris sicuti praeceptoribus, procul a discipulis. Carui a voce magistri ergo fuit mihi durius, studere libros sine anima characteres. Veraciter exoptabam Theologiam studere nam catholica essem scire possem quod ista in vita nostra possumus adipisci a divinis mysteriis atque essens monialis scire litteras debebam; sed praecipue, essens filia Sancti Hieronymi et Sanctae Paulae, doctissimi parentes, non debuisset filia stupida esse. Propositum meum ascendere fuit gradus scientiarum artiumque humanarum quoniam quomodo intellegeret Reginam scientiarum qui nondum ancillas apprehendet? Quomodo sine Logica atque Rethorica ut comprehendere Sacram Scripturam? Sine Physica, Musica, Architectura, Historia vel Geometria? Ibi in loco libri Job illi Deus dicit "Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis?" Cuius verba intellegere impossibile fuisset sine Astrologiae notitiis. Liber librorum et scientiarum nobis etiam petit et cordis puritatem atque vitae et preces continuas ut Deus mentes nostras illuminet ad intelligendas res altissimas. Si res istarum una deest, aliarum nihil famulatur. Bene dixit Sanctus Thomas Aquinas, quod "In difficultatibus locorum Sacrae Scripturae ad orationem et jejunium adhibeamur" Regrediens studii rebus, propensio una peculiaris non fuit mihi, omnia mihi placebat et generatim omnia studebat, abhinc cogitate ut res multas et varias studui sed nullam scio, nullum thema obstaculum fuit coram alteris. Confiteor quidem meam culpam esse quod tempus non prodessem. Sed obstaculis multis passa sum, nam quotiens ad libros legendos sive versos scribendos sedebam, semper amica una vel serva ad me veniebat faciens conversationem. Malum mihi facientes bona cum voluntate. Et non solum debebam factum accipere nisi gratias agere. Fateor quoque non sine invidia ex alteris audio quod nulla passi sunt sollicitudine sciendi. Beati illi. Mihi non scire, nondum scio, sed desiderium adeo cognoscendi constabat quam plurime ut possem exclamare meo cum patre Sancto Hieronymo "quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis; quoties desperaverim, quotiesque cessaverim et contentione dicendi rursus incaeperim; testis est conscientia, tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxerunt vita". Sodalitas mea placebat sororibus mei conversatioque mecum. Devovi ego caritatem erga sorores sic etiam amorem. Nolui me videant asperam nec ingratam sed comprehendi quod mihi studium deerat. Laudatus Deus sit ut inclinatio mea ista fuit nec vitia. Nihilominus rara apud me sollertia versos faciendi fuit mihi poena, ut iam peractum est, in tantum ut inimici mei non prohibuerunt laborem meam versificandi nisi illi qui amaverunt me facientes me abstinentia abunde pati. Videbatur idea Maquiaveli quae est detestari quem eminet quod aliqui deminorati sunt. Videamus Sacram Scripturam: qualis fuit causa odii fariseorum erga Christum? Existentes tantae rationes ad contrarium? Cum homines docti inflammantur, impietates faciunt. Sic in concilio congregaverunt et dixerunt: "Quid facimus quia hic homo multa signa facit?" Sed aio mirabilia facere non est causa moriendi, ergo cur illi causa moriendi fuit miracula perficere? Quam laudem meretur humanum caput si vidimus quantum obtinuit divinum? Sane invenior nimis procul a sapientia quam etsi eam desideravi sequi, sed "a longe". Nihilominus focum persecutionis appropinquavi, fere ad tormentum in tantum ut vice una auctoritates disposuere praesulem aliquam me prohiberet studiis operam dare. Nempe, ego statim oboedi per menses tres donec illa rexit. Nullum librum cepit meis in manibus sed studui observans res omnes ante meos oculos. Nihil sine cura contemplavi. Singulis rebus creatis observatur dictum "Deus me fecit". Adhuc in culina scientiam Physicam adprehendi. Nolo vos defatigare, nam quid mulieres possumus scire nisi Philosophiam culinae? Et sicuti Lupercius Leonardus dixit "quam commode possumus philosophare et cibos condire". Si Aristoteles coxisset, multa plus scripsisset. Igitur non semper libros indigeo. Et scitote, neque somnum me liberavit versificandi, quia cogitationes meas melius fluunt dum dormio. Haec res apud viros virtutes videtur esse; reor necessitatem esse inclinationem meam ad humanas litteras. Liceat nobis contemplare Deborah quam leges dedit militibus populisque. Ecce regina Sabae doctissima, quae regi sapientissimo temptat. Observemus mulieres tantas e Sacris Scripturis: Abigail, Esther, Raab, Ana Samuelis mater. Apud gentiles, in primis SibYlas prophetizantes. Minerva filia Jovis eminet apud Romanos deos. Etiam videamus Bolam Argentariam, mulierem Lucani, ei adjuvantem Bellum Farsalicum scribere. Videte Cenobiam, reginam Palmirae et antea Aspasiam Millesiam quae Philosophiam docuit. Simile modo eximia Hipatia exstitit in Alexandria Astrologiam exserte docens. Quid dicam de sanctissima matre mea Paula, docta et aptissima interpretari Sacram Scripturam, Latinam linguam, Graecam atque Hebraicam. Si omnia membra corporis mei linguae fuissent, non sufficerent ad sapientiam virtutemque Paulae publicandam. Omnia ista consideranda cum audiamus dictum hoc: "Mulieres in Ecclesia taceant, non enim permittitur eis loqui...". Quamvis docere exserte eis prohibitur saltem licet eis studere, scribere et privatim docere. Sed apostulus non solum monuit mulieribus nisi hominibus quoque omnibus qui non apti fuerant, et dixit: "Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei". Alter locus expressionem istam continet: "Mulier in silentio discat", quod opitulatur mulieribus plus quam damnat. Sed quoque scriptum est: "audi Israel et tace", ibique loquitur de mulieribus hominibusque et omnibus ordinatur tacere. Ex his rebus intellegitur quod in ecclesia profecto non permititur mulieres praedicare neque legere in publico, ergo cur mulieribus reprehendunt quae privatim operam studiis dant? Sed prohibitio apostoli transposuit limites temporis et nonnulli volunt mulieres nec in publico nec privatim legant neque studeant. Quod tantum desideravi fuit studere ut minus ignorem. Crimen meum intus epistulae "Athenagorica" sive "Judicium sermonis" invenitur. Sed mihi videtur problema locatur ista in mea sollertia versificandi et adhuc ista in epistula violentiam mihi facio ut ne scribatur in versibus quia perficitur istud: "quidquid conabar dicere versus erat". Non quaero adsentatores quia secundum Sanctum Augustinum: "Amico laudanti credendum non est, sicut nec inimico detrahenti". Ergo tantum libertatem studendi, legendi ac scribendi soror Ioanna petebat illis qui cum ea duxerunt vitam. Tantum superest cum Ioanne Boccaccio exclamare: "O femineum decus neglexisse muliebria et studiis maximorum vatum applicuisse ingenium! Verecundentur segnes et de se ipsis misere diffidentes; quae, quasi in otium et thalamis natae sint, sibi ipsis suadent se, nisi ad amplexus hominum et filios concipiendos alendosque utiles esse, cum omnia quae gloriosos homines faciunt, si studiis insudare velint, habeant cum eis comunia". Dixi. CENACULO SANCTI HIERONYMI, APUD VALLEM DE BRAVO, MEXICO. Kalendis Augusti, anno Domini MMIX. |
||||
| Initium | Lectiones | Nexus | Inscriptio Cursualis |